Gefunden 57 Ergebnisse für: fines

  • et cunctos populos eius redegit ei in servitutem, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius. (Liber Genesis 47, 21)

  • Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei: “Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, 5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem”. Avertitque se et egressus est a pharaone. (Liber Exodus 10, 3)

  • Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. (Liber Exodus 16, 35)

  • Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur. (Liber Exodus 19, 12)

  • nec voluit acquiescere Israeli, ut concederet transitum per fines suos; quam ob rem divertit ab eo Israel. (Liber Numeri 20, 21)

  • Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel. (Liber Numeri 21, 23)

  • Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de Asarenon usque Sephama; (Liber Numeri 34, 10)

  • et tendent usque ad Iordanem, et ad ultimum Salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu”. (Liber Numeri 34, 12)

  • Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit, (Liber Numeri 35, 26)

  • et revertitur de Sarid contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iaphia. (Liber Iosue 19, 12)

  • universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem. (Liber Iudicum 11, 22)

  • Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui”. (Liber I Samuelis 2, 10)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina