Gefunden 15 Ergebnisse für: humiles

  • Tunc ululaverunt humiles mei, et exclamaverunt aegrotantes et territi sunt, in altum extulerunt vocem suam et conversi sunt. (Liber Iudith 16, 11)

  • (1a) Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, (1b) vir magnus, qui ministrabat in aula regia. (1c) Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. (1d) Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; (1e) et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes (1f) in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. (1g) Et timuerunt perditionem (1h) clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. (1i) Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. (1k) Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. (Liber Esther 1, 0)

  • qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate; (Liber Iob 5, 11)

  • quique humiles et viri nobiles, simul in unum dives et pauper! (Liber Psalmorum 49, 3)

  • Videant humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum, (Liber Psalmorum 69, 33)

  • Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum. (Liber I Maccabaeorum 14, 14)

  • Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)

  • Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)

  • Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis. (Liber Ecclesiasticus 10, 18)

  • quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra; (Prophetia Danielis 3, 37)

  • Benedicite, sancti et humiles corde, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 87)

  • propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina