Gefunden 25 Ergebnisse für: latitudine

  • Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”. (Liber Genesis 13, 17)

  • Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem. (Liber Exodus 25, 23)

  • quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem. (Liber Exodus 26, 16)

  • Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)

  • In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)

  • In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, (Liber Exodus 27, 13)

  • In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. (Liber Exodus 27, 18)

  • Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. (Liber Exodus 28, 16)

  • quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum. (Liber Exodus 36, 9)

  • unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga. (Liber Exodus 36, 15)

  • Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. (Liber Exodus 37, 1)

  • Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine. (Liber Exodus 37, 6)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina