Gefunden 20 Ergebnisse für: loquaris

  • Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!". (Liber Genesis 31, 24)

  • valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”. (Liber Genesis 31, 29)

  • Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris”. (Liber Exodus 4, 12)

  • Ait angelus Domini: “Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris”. Ivit igitur cum principibus Balac. (Liber Numeri 22, 35)

  • Iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. (Liber Deuteronomii 3, 26)

  • Et ille: “Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquaris ad me; (Liber Iudicum 6, 17)

  • Dixeruntque ei filii Dan: “Cave, ne ultra loquaris ad nos, et irruant in te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas”. (Liber Iudicum 18, 25)

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla”. Cui Iosaphat ait: “Ne loquaris ita, rex”. (Liber I Regum 22, 8)

  • Dixit autem rex ad eum: “Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini”. (Liber I Regum 22, 16)

  • Dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioah Rabsaci: “Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Aramaice, siquidem intellegimus hanc linguam, et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum”. (Liber II Regum 18, 26)

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla”. Dixitque Iosaphat: “Ne loquaris, rex, hoc modo”. (Liber II Paralipomenon 18, 7)

  • Dixitque rex: “Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 15)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina