Gefunden 56 Ergebnisse für: montis

  • Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)

  • Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. (Liber Exodus 19, 17)

  • Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset, (Liber Exodus 19, 20)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)

  • Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)

  • Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. (Liber Exodus 32, 19)

  • Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis. (Liber Exodus 34, 2)

  • Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: “Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus”. (Liber Numeri 14, 40)

  • At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. (Liber Numeri 14, 44)

  • Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. (Liber Numeri 20, 28)

  • Cumque duxisset eum in campum speculatorum super verticem montis Phasga, aedificavit septem aras imposuitque supra vitulum atque arietem. (Liber Numeri 23, 14)

  • Cumque duxisset eum super verticem montis Phegor, qui respicit solitudinem, (Liber Numeri 23, 28)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina