Gefunden 67 Ergebnisse für: porta

  • Pavensque: “Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli”. (Liber Genesis 28, 17)

  • Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suae. (Liber Genesis 34, 24)

  • Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. (Liber Genesis 38, 14)

  • Et stans in porta castrorum ait: “Si quis est Domini, iungatur mihi!”. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi. (Liber Exodus 32, 26)

  • Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. (Liber Exodus 32, 27)

  • Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius. (Liber Exodus 40, 8)

  • Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". (Liber Numeri 11, 12)

  • tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt, (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos”. (Liber Iosue 2, 5)

  • Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est. (Liber Iosue 2, 7)

  • qui percusserunt ex eis circiter triginta et sex homines persecutique sunt eos de porta usque ad Sabarim et percusserunt eos in descensu; pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est. (Liber Iosue 7, 5)

  • Cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson, circuierunt et insidiabantur ei in porta civitatis; tota autem nocte quieverunt praestolantes, ut, facto mane, exeuntem occiderent. (Liber Iudicum 16, 2)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina