Gefunden 35 Ergebnisse für: priusquam

  • omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2, 5)

  • Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur”. (Liber Genesis 27, 10)

  • Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus!”. (Liber Genesis 27, 33)

  • Quae responderunt: “Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt”. (Liber Exodus 1, 19)

  • At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum; (Liber Leviticus 14, 36)

  • priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. (Liber Deuteronomii 23, 12)

  • Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida. (Liber Thobis 2, 10)

  • Tunc praecepit servis suis, ut replerent fossam priusquam lucesceret. (Liber Thobis 8, 18)

  • Et destilliscent in fame et siti ipsi et mulieres eorum et filii eorum et, priusquam veniat gladius super eos, prosternentur in plateis habitationis suae, (Liber Iudith 7, 14)

  • Et planxit eam omnis Israel diebus septem. Divisitque bona sua, priusquam moreretur, omnibus proximis viri sui Manasses et proximis ex genere suo. (Liber Iudith 16, 24)

  • Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius. (Liber Psalmorum 39, 14)

  • Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos. (Liber Psalmorum 58, 10)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina