Gefunden 97 Ergebnisse für: quaecumque

  • Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 18)

  • Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 22)

  • Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)

  • docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)

  • Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo”. (Evangelium secundum Marcum 9, 13)

  • Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me”. (Evangelium secundum Marcum 10, 21)

  • Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. (Evangelium secundum Marcum 11, 24)

  • Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. (Evangelium secundum Lucam 9, 10)

  • Quo audito, Iesus ait ei: “Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me”. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)

  • “Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)

  • Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “Dixit mihi omnia, quaecumque feci!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)

  • Respondit itaque Iesus et dixit eis: “Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 19)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina