Gefunden 27 Ergebnisse für: videat

  • et dixerunt ad eos: “Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos”. (Liber Exodus 5, 21)

  • At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum; (Liber Leviticus 14, 36)

  • Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, (Liber Leviticus 20, 4)

  • Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te. (Liber Deuteronomii 23, 15)

  • Lavare igitur, ungere et induere pallio tuo ac descende in aream; non te videat homo, donec esum potumque finierit. (Liber Ruth 3, 3)

  • Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua”. (Liber I Samuelis 24, 16)

  • Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)

  • Oravitque Eliseus dicens: “Domine, aperi oculos huius, ut videat”. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. (Liber II Regum 6, 17)

  • Egressusque est David obviam eis et ait: “Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet”. (Liber I Paralipomenon 12, 18)

  • Et non est recordatus Ioas rex misericordiae, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: “Videat Dominus et requirat!”. (Liber II Paralipomenon 24, 22)

  • et dixit: “Mitte unam ex ancillis, et intrans videat an vivat; et, si mortuus est, ut sepeliamus illum, nemine sciente”. (Liber Thobis 8, 12)

  • Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae, (Liber Iob 3, 9)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina