Gefunden 176 Ergebnisse für: Abraham

  • Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? (Liber Genesis 21, 7)

  • Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. (Liber Genesis 21, 8)

  • Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: (Liber Genesis 21, 9)

  • Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. (Liber Genesis 21, 11)

  • Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)

  • Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. (Liber Genesis 21, 22)

  • Dixitque Abraham: Ego jurabo. (Liber Genesis 21, 24)

  • Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. (Liber Genesis 21, 27)

  • Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. (Liber Genesis 21, 28)

  • Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)

  • Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 1)

  • Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. (Liber Genesis 22, 3)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina