Gefunden 29 Ergebnisse für: Adjutorium

  • Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. (Liber Genesis 2, 18)

  • Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus. (Liber Iudicum 5, 23)

  • Et ait Joab: Si prævaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon prævaluerint adversum te, auxiliabor tibi. (Liber II Samuelis 10, 11)

  • Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. (Liber Thobis 8, 8)

  • Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba quæ locuti estis. (Liber Iudith 7, 25)

  • Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? (Liber Iudith 8, 10)

  • Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. (Liber Psalmorum 7, 11)

  • Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. (Liber Psalmorum 34, 2)

  • Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ. (Liber Psalmorum 37, 23)

  • Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. (Liber Psalmorum 69, 2)

  • Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot. (Liber Psalmorum 82, 9)

  • Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea. (Liber Psalmorum 88, 20)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina