Gefunden 40 Ergebnisse für: Atrii

  • In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)

  • In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. (Liber Exodus 27, 13)

  • In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. (Liber Exodus 27, 16)

  • Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. (Liber Exodus 27, 17)

  • Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. (Liber Exodus 27, 19)

  • cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, (Liber Exodus 35, 17)

  • paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis : (Liber Exodus 35, 18)

  • Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat. (Liber Exodus 38, 16)

  • Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. (Liber Exodus 38, 17)

  • Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)

  • Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos. (Liber Exodus 38, 20)

  • et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum. (Liber Exodus 38, 31)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina