Gefunden 36 Ergebnisse für: Congregabo

  • Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. (Liber Deuteronomii 32, 23)

  • et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea : etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi. (Liber Nehemiae 1, 9)

  • Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. (Liber Psalmorum 15, 4)

  • Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. (Liber Isaiae 43, 5)

  • Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. (Liber Isaiae 54, 7)

  • Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. (Liber Isaiae 56, 8)

  • Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quæ prætergressa sunt. (Liber Ieremiae 8, 13)

  • Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. (Liber Ieremiae 21, 4)

  • Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur. (Liber Ieremiae 23, 3)

  • Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci. (Liber Ieremiae 29, 14)

  • Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. (Liber Ieremiae 31, 8)

  • Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter: (Liber Ieremiae 32, 37)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina