Gefunden 48 Ergebnisse für: Frustra

  • Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. (Liber Exodus 20, 7)

  • ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. (Liber Leviticus 26, 16)

  • Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. (Liber Deuteronomii 5, 11)

  • Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos? (Liber Iosue 7, 3)

  • Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono. (Liber I Samuelis 25, 21)

  • Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis : (Liber Nehemiae 2, 2)

  • Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? (Liber Iob 1, 9)

  • Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)

  • Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? (Liber Iob 9, 29)

  • Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium: (Liber Iob 12, 24)

  • Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. (Liber Iob 15, 31)

  • Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? (Liber Iob 21, 34)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina