Gefunden 2581 Ergebnisse für: Ibi

  • Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. (Liber Genesis 21, 31)

  • Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)

  • Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. (Liber Genesis 22, 2)

  • Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. (Liber Genesis 22, 8)

  • benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)

  • Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. (Liber Genesis 22, 19)

  • Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum. (Liber Genesis 23, 11)

  • Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. (Liber Genesis 24, 19)

  • Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. (Liber Genesis 24, 41)

  • Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos. (Liber Genesis 24, 46)

  • Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 54)

  • quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. (Liber Genesis 25, 10)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina