Gefunden 17 Ergebnisse für: Jephte

  • Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. (Liber Iudicum 11, 1)

  • Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. (Liber Iudicum 11, 2)

  • Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob: (Liber Iudicum 11, 5)

  • Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. (Liber Iudicum 11, 8)

  • Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps? (Liber Iudicum 11, 9)

  • Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. (Liber Iudicum 11, 11)

  • Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon: (Liber Iudicum 11, 14)

  • Hæc dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiorum Ammon: (Liber Iudicum 11, 15)

  • Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quæ per nuntios mandaverat. (Liber Iudicum 11, 28)

  • Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, (Liber Iudicum 11, 29)

  • Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus ejus. (Liber Iudicum 11, 32)

  • Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos. (Liber Iudicum 11, 34)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina