Gefunden 12 Ergebnisse für: Odor

  • Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. (Liber Genesis 27, 27)

  • Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. (Liber Exodus 29, 18)

  • Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)

  • Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. (Canticum Canticorum 4, 11)

  • Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 8)

  • et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. (Liber Ecclesiasticus 24, 21)

  • Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 35, 8)

  • Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. (Liber Ieremiae 48, 11)

  • Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. (Prophetia Danielis 3, 94)

  • Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. (Prophetia Osee 14, 7)

  • quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: (Epistula II ad Corinthios 2, 15)

  • aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus? (Epistula II ad Corinthios 2, 16)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina