Gefunden 629 Ergebnisse für: Propter

  • ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra, (Liber Leviticus 26, 24)

  • et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra: (Liber Leviticus 26, 28)

  • Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur: (Liber Leviticus 26, 39)

  • quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint. (Liber Leviticus 26, 43)

  • Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, (Liber Numeri 12, 1)

  • Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, (Liber Numeri 19, 11)

  • Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. (Liber Numeri 24, 7)

  • nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. (Liber Numeri 32, 17)

  • Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: (Liber Deuteronomii 1, 37)

  • Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. (Liber Deuteronomii 3, 26)

  • Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 21)

  • ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes. (Liber Deuteronomii 9, 4)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina