Gefunden 24 Ergebnisse für: Pulvis

  • In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. (Liber Genesis 3, 19)

  • Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)

  • Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ. (Liber Genesis 28, 14)

  • Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens : percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis : omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti. (Liber Exodus 8, 17)

  • Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. (Liber Exodus 9, 9)

  • Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita, (Liber Leviticus 14, 43)

  • Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me. (Liber I Regum 20, 10)

  • Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ. (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur? (Liber Iob 38, 38)

  • Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. (Liber Psalmorum 1, 4)

  • Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? (Liber Psalmorum 29, 10)

  • Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. (Liber Psalmorum 34, 5)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina