Gefunden 31 Ergebnisse für: Rachel

  • Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. (Liber Genesis 29, 6)

  • Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. (Liber Genesis 29, 9)

  • Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. (Liber Genesis 29, 16)

  • Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. (Liber Genesis 29, 17)

  • Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. (Liber Genesis 29, 18)

  • Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. (Liber Genesis 29, 20)

  • et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? (Liber Genesis 29, 25)

  • Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: (Liber Genesis 29, 28)

  • Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. (Liber Genesis 30, 1)

  • Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. (Liber Genesis 30, 6)

  • pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)

  • Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. (Liber Genesis 30, 14)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina