Gefunden 29 Ergebnisse für: Sponsa

  • Sponsa. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino, (Canticum Canticorum 1, 1)

  • Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. (Canticum Canticorum 1, 4)

  • Sponsa. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. (Canticum Canticorum 1, 11)

  • Sponsa. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. (Canticum Canticorum 1, 15)

  • Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)

  • Sponsa. Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. (Canticum Canticorum 2, 8)

  • Sponsa. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. (Canticum Canticorum 2, 15)

  • Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. (Canticum Canticorum 4, 8)

  • Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. (Canticum Canticorum 4, 9)

  • Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)

  • Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. (Canticum Canticorum 4, 11)

  • Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. (Canticum Canticorum 4, 12)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina