Gefunden 85 Ergebnisse für: Argenti

  • erat autem dives valde in possessione argenti et auri (Liber Genesis 13, 2)

  • domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23, 15)

  • quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetæ publicæ (Liber Genesis 23, 16)

  • si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur (Liber Exodus 21, 32)

  • omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus æneis (Liber Exodus 27, 17)

  • argenti et æris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus (Liber Exodus 35, 25)

  • fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet (Liber Exodus 38, 26)

  • si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii (Liber Leviticus 27, 3)

  • quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino juxta mensuram sementis æstimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti (Liber Leviticus 27, 16)

  • ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii (Liber Numeri 7, 85)

  • cujus redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet (Liber Numeri 18, 16)

  • respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22, 18)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina