Gefunden 47 Ergebnisse für: Bethleem

  • ipse vocabatur Helimelech uxor ejus Nœmi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Juda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi (Liber Ruth 1, 2)

  • profectæque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres hæc est illa Nœmi (Liber Ruth 1, 19)

  • venit ergo Nœmi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suæ ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur (Liber Ruth 1, 22)

  • et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus (Liber Ruth 2, 4)

  • respondit omnis populus qui erat in porta et majores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quæ ædificaverunt domum Israël ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem (Liber Ruth 4, 11)

  • fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus (Liber I Samuelis 16, 4)

  • David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Juda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros (Liber I Samuelis 17, 12)

  • abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem (Liber I Samuelis 17, 15)

  • si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimæ sollemnes ibi sunt universis contribulibus ejus (Liber I Samuelis 20, 6)

  • et respondit Jonathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem (Liber I Samuelis 20, 28)

  • tuleruntque Asaël et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron (Liber II Samuelis 2, 32)

  • et David erat in præsidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem (Liber II Samuelis 23, 14)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina