Gefunden 38 Ergebnisse für: Castrorum

  • factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum (Liber Exodus 16, 13)

  • cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis (Liber Exodus 19, 17)

  • et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi (Liber Exodus 32, 26)

  • quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)

  • cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 4, 15)

  • novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai (Liber Numeri 10, 25)

  • profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum (Liber Numeri 10, 33)

  • interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem (Liber Numeri 11, 1)

  • ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in ære duobus cubitis altitudine super terram (Liber Numeri 11, 31)

  • surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum (Liber Numeri 11, 32)

  • quas descripsit Moses juxta castrorum loca quæ Domini jussione mutabant (Liber Numeri 33, 2)

  • cujus manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio (Liber Deuteronomii 2, 15)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina