Gefunden 688 Ergebnisse für: Domine

  • inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti (Liber Exodus 15, 16)

  • introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuæ firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuæ (Liber Exodus 15, 17)

  • Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta (Liber Exodus 32, 11)

  • quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus (Liber Exodus 34, 6)

  • ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (Liber Exodus 34, 9)

  • cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)

  • cum autem deponeretur ajebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israël (Liber Numeri 10, 36)

  • statim Josue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos (Liber Numeri 11, 28)

  • ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus (Liber Numeri 12, 11)

  • et habitatores terræ hujus qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis præcedas eos per diem et in columna ignis per noctem (Liber Numeri 14, 14)

  • nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris (Liber Numeri 32, 27)

  • Domine Deus tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in cælo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuæ (Liber Deuteronomii 3, 24)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina