Gefunden 21 Ergebnisse für: Spelunca

  • ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duæ quoque filiæ ejus cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duæ filiæ ejus (Liber Genesis 19, 30)

  • confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores ejus in cunctis terminis per circuitum (Liber Genesis 23, 17)

  • atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre hæc est Hebron in terra Chanaan (Liber Genesis 23, 19)

  • et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici quæ sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre (Liber Genesis 25, 9)

  • et præcepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hetthei (Liber Genesis 49, 29)

  • et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre (Liber Genesis 50, 13)

  • fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda (Liber Iosue 10, 16)

  • nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda (Liber Iosue 10, 17)

  • fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon (Liber Iosue 10, 23)

  • percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petræ Ætham (Liber Iudicum 15, 8)

  • et venit ad caulas quoque ovium quæ se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri ejus in interiori parte speluncæ latebant (Liber I Samuelis 24, 4)

  • et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere (Liber I Samuelis 24, 8)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina