Gefunden 259 Ergebnisse für: Viginti
domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine (Liber I Regum 6, 2)
et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi (Liber I Regum 6, 3)
ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (Liber I Regum 6, 16)
porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro (Liber I Regum 6, 20)
mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël (Liber I Regum 8, 63)
expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis (Liber I Regum 9, 10)
Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum juxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileæ (Liber I Regum 9, 11)
misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri (Liber I Regum 9, 14)
qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem (Liber I Regum 9, 28)
dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber I Regum 10, 10)
dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius ejus pro eo (Liber I Regum 14, 20)
anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis (Liber I Regum 15, 33)