Gefunden 21 Ergebnisse für: cubiculum

  • festinavitque quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo et erumpebant lacrimæ et introjens cubiculum flevit (Liber Genesis 43, 30)

  • et ebulliet fluvius ranas quæ ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum (Liber Exodus 8, 3)

  • post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens (Liber Iudicum 15, 1)

  • fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum (Liber I Regum 20, 30)

  • et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris (Liber I Regum 22, 25)

  • cumque veneris illuc videbis Hieu filium Josaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum (Liber II Regum 9, 2)

  • et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput ejus et ait hæc dicit Dominus Deus Israël unxi te regem super populum Domini Israël (Liber II Regum 9, 6)

  • dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris (Liber II Paralipomenon 18, 24)

  • et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)

  • tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea (Liber Thobis 6, 18)

  • vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum (Liber Thobis 7, 18)

  • at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes (Liber Thobis 8, 15)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina