Gefunden 150 Ergebnisse für: vasa

  • et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant (Liber I Regum 7, 45)

  • et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris (Liber I Regum 7, 47)

  • fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)

  • et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)

  • et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitæ (Liber I Regum 8, 4)

  • sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis (Liber I Regum 10, 21)

  • et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos (Liber I Regum 10, 25)

  • et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa (Liber I Regum 15, 15)

  • cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca (Liber II Regum 4, 3)

  • et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa hæc et cum plena fuerint tolles (Liber II Regum 4, 4)

  • ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat (Liber II Regum 4, 5)

  • cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum (Liber II Regum 4, 6)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina