1. Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,

2. qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.

3. Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.

4. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.

5. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,

6. Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.

7. Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “Hodie, si vocem eius audieritis,

8. nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto,

9. ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt opera mea

10. quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas;

11. sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”.

12. Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,

13. sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “hodie” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;

14. participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus,

15. dum dicitur: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione”.

16. Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen?

17. Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?

18. Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?

19. Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.





Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina