1. Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini.

2. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.

3. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

4. Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.

5. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,

6. et humilia respicit in cælo et in terra?

7. Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:

8. ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

9. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.





“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina