1. abiit itaque Moses et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël

2. et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi præsertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Jordanem istum

3. Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Josue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus

4. facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terræ eorum delebitque eos

5. cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut præcepi vobis

6. viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te

7. vocavitque Moses Josue et dixit ei coram omni Israël confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum juravit Dominus et tu eam sorte divides

8. et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas

9. scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis

10. præcepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum

11. convenientibus cunctis ex Israël ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis hujus coram omni Israël audientibus eis

12. et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis hujus

13. filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Jordane transito pergitis obtinendam

14. et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuæ voca Josue et state in tabernaculo testimonii ut præcipiam ei abierunt ergo Moses et Josue et steterunt in tabernaculo testimonii

15. apparuitque Dominus ibi in columna nubis quæ stetit in introitu tabernaculi

16. dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fœdus quod pepigi cum eo

17. et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hæc mala

18. ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quæ fecit quia secutus est deos alienos

19. nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israël ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël

20. introducam enim eum in terram pro qua juravi patribus ejus lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum

21. postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes ejus quæ facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum

22. scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israël

23. præcepitque Josue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israël in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum

24. postquam ergo scripsit Moses verba legis hujus in volumine atque conplevit

25. præcepit Levitis qui portabant arcam fœderis Domini dicens

26. tollite librum istum et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio

27. ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero

28. congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos cælum et terram

29. novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam præcepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum

30. locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit





“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina