1. cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei

2. et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et ædificavit turrem in medio ejus et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas

3. nunc ergo habitator Hierusalem et vir Juda judicate inter me et inter vineam meam

4. quid est quod debui ultra facere vineæ meæ et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas

5. et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ auferam sepem ejus et erit in direptionem diruam maceriam ejus et erit in conculcationem

6. et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinæ et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem

7. vinea enim Domini exercituum domus Israël et vir Juda germen delectabile ejus et expectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas et justitiam et ecce clamor

8. væ qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terræ

9. in auribus meis sunt hæc Domini exercituum nisi domus multæ desertæ fuerint grandes et pulchræ absque habitatore

10. decem enim juga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres

11. væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino æstuetis

12. cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum ejus consideratis

13. propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles ejus interierunt fame et multitudo ejus siti exaruit

14. propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes ejus et populus ejus et sublimes gloriosique ejus ad eum

15. et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur

16. et exaltabitur Dominus exercituum in judicio et Deus sanctus sanctificabitur in justitia

17. et pascentur agni juxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenæ comedent

18. væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum

19. qui dicitis festinet et cito veniat opus ejus ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israël et sciemus illud

20. væ qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum

21. væ qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes

22. væ qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem

23. qui justificatis impium pro muneribus et justitiam justi aufertis ab eo

24. propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt

25. ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta

26. et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terræ et ecce festinus velociter veniet

27. non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum ejus nec rumpetur corrigia calciamenti ejus

28. sagittæ ejus acutæ et omnes arcus ejus extenti ungulæ equorum ejus ut silex et rotæ ejus quasi impetus tempestatis

29. rugitus ejus ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit prædam et amplexabitur et non erit qui eruat

30. et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebræ tribulationis et lux obtenebrata est in caligine ejus





“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina