1. factum est autem cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Judæos

2. et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Judæi inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt

3. sed et Tobias Ammanites proximus ejus ait ædificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum

4. audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis

5. ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt ædificantes

6. itaque ædificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum

7. factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitæ et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cœpissent interrupta concludi irati sunt nimis

8. et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias

9. et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos

10. dixit autem Judas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus ædificare murum

11. et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus

12. factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos

13. statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis

14. perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus

15. factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum

16. et factum est a die illa media pars juvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceæ et scuta et arcus et loricæ et principes post eos in omni domo Juda

17. ædificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium

18. ædificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et ædificabant et clangebant bucina juxta me

19. et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero

20. in loco quocumque audieritis clangorem tubæ illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis

21. et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra

22. in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum

23. ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum





“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina