1. postquam autem ædificatus est murus et posui valvas et recensui janitores et cantores et Levitas

2. præcepi Aneni fratri meo et Ananiæ principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur

3. et dixi eis non aperiantur portæ Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausæ portæ sunt et oppilatæ et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam

4. civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio ejus et non erant domus ædificatæ

5. dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo

6. isti filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Judæam unusquisque in civitatem suam

7. qui venerunt cum Zorobabel Hiesuæ Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israël

8. filii Pharos duo milia centum septuaginta duo

9. filii Saphatiæ trecenti septuaginta duo

10. filii Area sescenti quinquaginta duo

11. filii Phæthmoab filiorum Hiesuæ et Joab duo milia octingenti decem et octo

12. filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor

13. filii Zethua octingenti quadraginta quinque

14. filii Zacchai septingenti sexaginta

15. filii Bennui sescenti quadraginta octo

16. filii Bebai sescenti viginti octo

17. filii Azgad duo milia trecenti viginti duo

18. filii Adonicam sescenti sexaginta septem

19. filii Baggoaim duo milia sexaginta septem

20. filii Adin sescenti quinquaginta quinque

21. filii Ater filii Ezechiæ nonaginta octo

22. filii Asem trecenti viginti octo

23. filii Besai trecenti viginti quattuor

24. filii Areph centum duodecim

25. filii Gabaon nonaginta quinque

26. viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo

27. viri Anathoth centum viginti octo

28. viri Bethamoth quadraginta duo

29. viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres

30. viri Rama et Geba sescenti viginti unus

31. viri Machmas centum viginti duo

32. viri Bethel et Hai centum viginti tres

33. viri Nebo alterius quinquaginta duo

34. viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor

35. filii Arem trecenti viginti

36. filii Hiericho trecenti quadraginta quinque

37. filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus

38. filii Senaa tria milia nongenti triginta

39. sacerdotes filii Idaja in domo Josua nongenti septuaginta tres

40. filii Emmer mille quinquaginta duo

41. filii Phassur mille ducenti quadraginta septem

42. filii Arem mille decem et septem Levitæ

43. filii Josue et Cadmihel filiorum

44. Oduja septuaginta quattuor cantores

45. filii Asaph centum quadraginta octo

46. janitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo

47. Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth

48. filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon

49. filii Anan filii Geddel filii Gær

50. filii Raaja filii Rasim filii Necoda

51. filii Gezem filii Aza filii Fasea

52. filii Besai filii Munim filii Nephusim

53. filii Becbuc filii Acupha filii Arur

54. filii Besloth filii Meida filii Arsa

55. filii Bercos filii Sisara filii Thema

56. filii Nesia filii Atipha

57. filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida

58. filii Jahala filii Dercon filii Geddel

59. filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon

60. omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

61. hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent

62. filii Dalaja filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo

63. et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum

64. hii quæsierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et ejecti sunt de sacerdotio

65. dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus

66. omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta

67. absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentæ quadraginta quinque

68. []

69. cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti

70. nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta

71. et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas

72. et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem

73. habitaverunt autem sacerdotes et Levitæ et janitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israël in civitatibus suis





“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina