1. adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter

2. hanc amavi et exquisivi a juventute mea et quæsivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formæ illius

3. generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam

4. doctrix est enim disciplinæ Dei et electrix operum illius

5. et si divitiæ appetuntur in vita quid sapientiæ locupletius quæ omnia operatur

6. si autem sensus operatur quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex

7. et si justitiam quis diligit labores hujus magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus

8. et si multitudinem scientiæ desiderat quis scit præterita et de futuris æstimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et sæculorum

9. proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et tædii mei

10. habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores juvenis

11. acutus inveniar in judicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me

12. tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent

13. propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam

14. disponam populos et nationes mihi erunt subiectæ

15. timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis

16. intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tædium convictus ipsius sed lætitiam et gaudium

17. hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiæ

18. et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellæ illius sapientia et præclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quærens ut mihi illam adsumerem

19. puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam

20. et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum

21. et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis





“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina