1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis

3. et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem

4. idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum

5. daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus

6. quia hæc dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israël

7. idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus

8. hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus Juda

9. idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus inquam ejus et de finibus ejus inclitas terræ Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim

10. filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus

11. et in Moab faciam judicia et scient quia ego Dominus

12. hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis

13. idcirco hæc dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et jumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Dædan gladio cadent

14. et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israël et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus

15. hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres

16. propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimæ regionis

17. faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos





“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina