Found 4 Results for: Berothitae

  • Duo autem viri duces turmarum erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin; siquidem et Beroth reputata est in Beniamin. (Liber II Samuelis 4, 2)

  • Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae usque in tempus hoc. (Liber II Samuelis 4, 3)

  • Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. (Liber II Samuelis 4, 5)

  • Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber II Samuelis 4, 9)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina