Found 9 Results for: Debora

  • Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. (Liber Genesis 35, 8)

  • Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore. (Liber Iudicum 4, 4)

  • Quae dixit ad eum: “Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram”. Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes. (Liber Iudicum 4, 9)

  • Dixitque Debora ad Barac: “Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus”. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo. (Liber Iudicum 4, 14)

  • Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo dicen tes: (Liber Iudicum 5, 1)

  • Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt, donec surgeres, Debora, surgeres mater in Israel. (Liber Iudicum 5, 7)

  • Surge, surge, Debora; surge, surge et loquere canticum! Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem! (Liber Iudicum 5, 12)

  • Duces Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus cum peditibus suis. In pagis Ruben magna consilia cordis. (Liber Iudicum 5, 15)

  • Et dabam ea orphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabam illis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuus est. (Liber Thobis 1, 8)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina