Found 60 Results for: Dixeruntque

  • Dixeruntque ad eum: “Ubi est Sara uxor tua?”. Ille respondit: “Ecce in tabernaculo est”. (Liber Genesis 18, 9)

  • Dixeruntque ad pharaonem: “Ad peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen”. (Liber Genesis 47, 4)

  • Dixeruntque: “Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius”. (Liber Exodus 5, 3)

  • dixeruntque filii Israel ad eos: “Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame?”. (Liber Exodus 16, 3)

  • Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: “Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti; (Liber Exodus 16, 6)

  • Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!”. (Liber Exodus 32, 4)

  • Dixeruntque alter ad alterum: “Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum!”. (Liber Numeri 14, 4)

  • Dixeruntque filii Israel: “Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus”. (Liber Numeri 20, 19)

  • Dixeruntque: “Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem”. (Liber Numeri 32, 5)

  • Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: “Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster: (Liber Numeri 32, 25)

  • Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum”. (Liber Iosue 9, 11)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina