Found 273 Results for: Iesu

  • Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. (Actus Apostolorum 9, 27)

  • Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)

  • Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi”. (Actus Apostolorum 15, 11)

  • hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. (Actus Apostolorum 15, 26)

  • cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu; (Actus Apostolorum 16, 7)

  • Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea”; et exiit eadem hora. (Actus Apostolorum 16, 18)

  • At illi dixerunt: “Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua”. (Actus Apostolorum 16, 31)

  • Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. (Actus Apostolorum 18, 25)

  • His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu; (Actus Apostolorum 19, 5)

  • Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”. (Actus Apostolorum 19, 13)

  • Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. (Actus Apostolorum 19, 17)

  • Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina