Found 24 Results for: Ioatham

  • Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel. (Liber I Paralipomenon 5, 17)

  • Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae. (Liber II Paralipomenon 26, 21)

  • Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum, eo quod dicebant: “Erat leprosus”. Regnavitque Ioatham filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 26, 23)

  • Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. (Liber II Paralipomenon 27, 1)

  • Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 27, 6)

  • Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae. (Liber II Paralipomenon 27, 7)

  • Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 27, 9)

  • Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae. (Liber Isaiae 1, 1)

  • Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. (Liber Isaiae 7, 1)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. (Prophetia Osee 1, 1)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 1)

  • Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 9)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina