Found 30 Results for: Liberavit

  • Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)

  • Responderunt: “Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus”. (Liber Exodus 2, 19)

  • et ait: “Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu pharaonis. (Liber Exodus 18, 10)

  • Fecit ergo Iosue, ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur. (Liber Iosue 9, 26)

  • Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem. (Liber Iudicum 3, 9)

  • Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum. (Liber I Samuelis 7, 14)

  • Dixitque populus ad Saul: “Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)

  • Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens: “Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum; et nunc fugit de terra ab Absalom. (Liber II Samuelis 19, 10)

  • Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, (Liber II Samuelis 22, 1)

  • liberavit me ab inimico meo potentissimo, ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant. (Liber II Samuelis 22, 18)

  • et eduxit me in latitudinem, liberavit me, quia complacui ei. (Liber II Samuelis 22, 20)

  • Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via, (Liber Esdrae 8, 31)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina