Found 110 Results for: Lingua

  • Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti (Liber Genesis 41, 45)

  • Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem. (Liber Iosue 15, 2)

  • Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis (Liber Iosue 15, 5)

  • Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: “Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt”. (Liber Iudicum 7, 5)

  • Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum Ierusalem, qui sedebat in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos et caperent civitatem. (Liber II Paralipomenon 32, 18)

  • Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)

  • Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam? (Liber Iob 6, 30)

  • Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua. (Liber Iob 20, 12)

  • Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae. (Liber Iob 20, 16)

  • non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium! (Liber Iob 27, 4)

  • Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum palato suo adhaerebat. (Liber Iob 29, 10)

  • Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. (Liber Iob 33, 2)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina