Found 117 Results for: Montes

  • Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. (Liber Genesis 7, 19)

  • Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7, 20)

  • Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat. (Liber Genesis 8, 4)

  • Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos: “Ascendite per Nageb. Cumque veneritis ad montes, (Liber Numeri 13, 17)

  • Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo. (Liber Numeri 33, 47)

  • Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei Israel. (Liber Iudicum 5, 5)

  • Dixitque ad patrem: “Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis”. (Liber Iudicum 11, 37)

  • “Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti, quomodo ceciderunt fortes! (Liber II Samuelis 1, 19)

  • Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)

  • Et ait ei: “Egredere et sta in monte coram Domino”. Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)

  • Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem. (Liber Thobis 1, 21)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina