Found 5078 Results for: Pro

  • Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo. (Liber Genesis 8, 2)

  • Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)

  • et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”. (Liber Genesis 10, 9)

  • Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)

  • Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento. (Liber Genesis 11, 3)

  • Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”. (Liber Genesis 11, 7)

  • Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: “Novi quod pulchra sis mulier (Liber Genesis 12, 11)

  • Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui”. (Liber Genesis 12, 13)

  • Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. (Liber Genesis 12, 16)

  • Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)

  • Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, (Liber Genesis 13, 3)

  • At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum ­ erat enim sacerdos Dei altissimi ­ (Liber Genesis 14, 18)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina