Found 18 Results for: Repleti

  • Et dixit Deus eorum, ut exirent de peregrinatione ipsorum et irent in terram Chanaan. Et inhabitaverunt ibi et repleti sunt auro et argento et pecoribus multis valde. (Liber Iudith 5, 9)

  • Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella; (Liber Iudith 9, 7)

  • Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione; (Liber Psalmorum 123, 3)

  • ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione. (Liber II Maccabaeorum 10, 30)

  • Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. (Liber Isaiae 2, 6)

  • Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)

  • Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. (Prophetia Michaeae 6, 12)

  • Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; (Evangelium secundum Lucam 4, 28)

  • Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “Vidimus mirabilia hodie”. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)

  • Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu. (Evangelium secundum Lucam 6, 11)

  • et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis. (Actus Apostolorum 2, 4)

  • Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina