Found 18 Results for: Scies

  • Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 7, 17)

  • Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)

  • Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi. (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • Dixitque David ad Achis: “Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus”. Et ait Achis ad David: “Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus”. (Liber I Samuelis 28, 2)

  • Tu noli pati esse eum innoxium; vir autem sapiens es et scies, quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum”. (Liber I Regum 2, 9)

  • ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in his historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et civitas ipsa destructa est. (Liber Esdrae 4, 15)

  • Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris. (Liber Iob 5, 24)

  • Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. (Liber Iob 5, 25)

  • Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me”. (Liber Isaiae 49, 23)

  • et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob. (Liber Isaiae 60, 16)

  • Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum. (Liber Ieremiae 6, 27)

  • Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus, (Prophetia Ezechielis 16, 62)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina