Found 18 Results for: adolebit

  • Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud; (Liber Exodus 30, 7)

  • Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 1, 13)

  • Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris. (Liber Leviticus 1, 15)

  • confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 17)

  • ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 2)

  • qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 9)

  • De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus. (Liber Leviticus 2, 16)

  • Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino. (Liber Leviticus 3, 11)

  • sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti. (Liber Leviticus 4, 10)

  • omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare. (Liber Leviticus 4, 19)

  • Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)

  • Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 31)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina