Found 16 Results for: adventus

  • Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini. (Liber Esdrae 3, 8)

  • Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea. (Liber Iudith 10, 18)

  • et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis. (Liber I Maccabaeorum 9, 68)

  • Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt. (Liber II Maccabaeorum 13, 26)

  • Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. (Liber Isaiae 14, 9)

  • Etiam ciconia in caelo novit tempus suum; turtur et hirundo et turdus custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non novit iudicium Domini. (Liber Ieremiae 8, 7)

  • Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. (Prophetia Ezechielis 38, 18)

  • et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; (Prophetia Malachiae 3, 2)

  • Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?”. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)

  • sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)

  • Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)

  • et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina